monumenta.ch > Plinius > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 109
{LXXXV} Othonna in Syria nascitur, similis erucae perforatis crebro foliis, flore croci; quare quidam anemonem vocaverunt. sucus eius oculorum medicamentis convenit; mordet enim leniter et calefacit adstringitque siccando, purgat cicatrices et nubeculas et quicquid obstet. quidam tradunt lavari atque ita siccatam digeri in pastillos. -